monumenta.ch > Beda Venerabilis > 64 > bsbClm6224.250 > csg48.108 > sectio 18 > bsbClm6329.179 > sectio 17 > uwbM.p.th.f.69.122 > 6 > bsbClm6329.160 > uwbM.p.th.f.12.72 > sectio 35 > uwbM.p.th.q.1a.218 > sectio 68 > sectio 5 > csg51.198 > sectio > bnf10439.68 v > sectio 21 > csg75.840 > 5 > sectio 23 > sectio 15 > sectio 5 > sectio 48 > ad Hebraeos,3363 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 24
HISPANUS duro colore usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam gravius elegi. quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam gravius elegisse. displiceat color hic prudentibus: quam enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? HATERIUS hoc colore usus est: diu mecum disputavi: 'parricida est, quem non index protrahit, non testis coarguit? quid ergo? innocens, quem condemnat pater? ' invenio[que] poenam simillimam reo: mersam, non tamen ex toto perditam ratem, quae vel punire fratrem posset vel absolvere.